Tacitus, Annales
Ad quæ Nero sic ferme respondit: quod meditatæ orationi tuæ statim occurram id primum tui muneris habeo, qui me non tantum prævisa sed subita expedire docuisti. abavus meus Augustus Agrippæ et Mæcenati usurpare otium post labores concessit, sed in ea ipse ætate cuius auctoritas tueretur quidquid illud et qualecumque tribuisset; ac tamen neutrum datis a se præmiis exuit. bello et periculis meruerant; in iis enim iuventa Augusti versata est: nec mihi tela et manus tuæ defuissent in armis agenti; sed quod præsens condicio poscebat, ratione consilio præceptis pueritiam, dein iuventam meam fovisti. et tua quidem erga me munera, dum vita suppetet, æterna erunt: quæ a me habes, horti et fænus et villæ, casibus obnoxia sunt. ac licet multa videantur, plerique haudquaquam artibus tuis pares plura tenuerunt. pudet referre libertinos qui ditiores spectantur: unde etiam mihi rubori est quod præcipuus caritate nondum omnis fortuna antecellis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
