Tacitus, Annales
At non frater eius, cognomento Felix, pari moderatione agebat, iam pridem Iudææ impositus et cuncta malefacta sibi impune ratus tanta potentia subnixo. sane præbuerant Iudæi speciem motus orta seditione, postquam cognita cæde eius haud obtemperatum esset, manebat metus ne quis principum eadem imperitaret. atque interim Felix intempestivis remediis delicta accendebat, æmulo ad deterrima Ventidio Cumano, cui pars provinciæ habebatur, ita divisis ut huic Galilæorum natio, Felici Samaritæ parerent, discordes olim et tum contemptu regentium minus coercitis odiis. igitur raptare inter se, immittere latronum globos, componere insidias et aliquando proeliis congredi, spoliaque et prædas ad procuratores referre. hique primo lætari, mox gliscente pernicie cum arma militum interiecissent, cæsi milites; arsissetque bello provincia, ni Quadratus Syriæ rector subvenisset. nec diu adversus Iudæos, qui in necem militum proruperant, dubitatum quin capite poenas luerent: Cumanus et Felix cunctationem adferebant, quia Claudius causis rebellionis auditis ius statuendi etiam de procuratoribus dederat. sed Quadratus Felicem inter iudices ostentavit, receptum in tribunal, quo studia accusantium deterrerentur; damnatusque flagitiorum quæ duo deliquerant Cumanus, et quies provinciæ reddita.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
