Tacitus, Annales
Tandem statuere circensium ludorum die, qui Cereri celebratur, exequi destinata, quia Cæsar rarus egressu domoque aut hortis clausus ad ludicra circi ventitabat promptioresque aditus erant lætitia spectaculi. ordinem insidiis composuerant, ut Lateranus, quasi subsidium rei familiari oraret, deprecabundus et genibus principis accidens prosterneret incautum premeretque, animi validus et corpore ingens; tum iacentem et impeditum tribuni et centuriones et ceterorum, ut quisque audentiæ habuisset, adcurrerent trucidarentque, primas sibi partis expostulante Scævino, qui pugionem templo Salutis in Etruria sive, ut alii tradidere, Fortunæ Ferentino in oppido detraxerat gestabatque velut magno operi sacrum. interim Piso apud ædem Cereris opperiretur, unde eum præfectus Fænius et ceteri accitum ferrent in castra, comitante Antonia, Claudii Cæsaris filia, ad eliciendum vulgi favorem, quod C. Plinius memorat. nobis quoquo modo traditum non occultare in animo fuit, quamvis absurdum videretur aut inanem ad spem Antoniam nomen et periculum commodavisse aut Pisonem notum amore uxoris alii matrimonio se obstrinxisse, nisi si cupido dominandi cunctis adfectibus flagrantior est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
