Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Tacitus, Annales

lib. 14, cap. 53

At Seneca criminantium non ignarus, prodentibus iis quibus aliqua honesti cura et familiaritatem eius magis aspernante Cæsare, tempus sermoni orat et accepto ita incipit: quartus decimus annus est, Cæsar, ex quo spei tuæ admotus sum, octavus ut imperium obtines: medio temporis tantum honorum atque opum in me cumulasti ut nihil felicitati meæ desit nisi moderatio eius. utar magnis exemplis nec meæ fortunæ sed tuæ. abavus tuus Augustus Marco Agrippæ Mytilenense secretum, C. Mæcenati urbe in ipsa velut peregrinum otium permisit; quorum alter bellorum socius, alter Romæ pluribus laboribus iactatus ampla quidem sed pro ingentibus meritis præmia acceperant. ego quid aliud munificentiæ tuæ adhibere potui quam studia, ut sic dixerim, in umbra educata, et quibus claritudo venit, quod iuventæ tuæ rudimentis adfuisse videor, grande huius rei pretium. at tu gratiam immensam, innumeram pecuniam circumdedisti adeo ut plerumque intra me ipse volvam: egone equestri et provinciali loco ortus proceribus civitatis adnumeror? inter nobilis et longa decora præferentis novitas mea enituit? ubi est animus ille modicis contentus? talis hortos extruit et per hæc suburbana incedit et tantis agrorum spatiis, tam lato fænore exuberat? una defensio occurrit quod muneribus tuis obniti non debui.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑