Tacitus, Annales
Ergo dum scelera principis et finem adesse imperio deligendumque qui fessis rebus succurreret inter se aut inter amicos iaciunt, adgregavere Claudium Senecionem, Cervarium Proculum, Vulcacium Araricum, Iulium Augurinum, Munatium Gratum, Antonium Natalem, Marcium Festum, equites Romanos; ex quibus Senecio, e præcipua familiaritate Neronis, speciem amicitiæ etiam tum retinens eo pluribus periculis conflictabatur: Natalis particeps ad omne secretum Pisoni erat; ceteris spes ex novis rebus petebatur. adscitæ sunt super Subrium et Sulpicium, de quibus rettuli, militares manus Gavius Silvanus et Statius Proxumus tribuni cohortium prætoriarum, Maximus Scaurus et Venetus Paulus centuriones. sed summum robur in Fænio Rufo præfecto videbatur, quem vita famaque laudatum per sævitiam impudicitiamque Tigellinus in animo principis antibat fatigabatque criminationibus ac sæpe in metum adduxerat quasi adulterum Agrippinæ et desiderio eius ultioni intentum. igitur ubi coniuratis præfectum quoque prætorii in partis descendisse crebro ipsius sermone facta fides, promptius iam de tempore ac loco cædis agitabant. et cepisse impetum Subrius Flavus ferebatur in scæna canentem Neronem adgrediendi, aut cum ardente domo per noctem huc illuc cursaret incustoditus. hic occasio solitudinis, ibi ipsa frequentia tanti decoris testis pulcherrima animum extimulaverant, nisi impunitatis cupido retinuisset, magnis semper conatibus adversa.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
