Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Tacitus, Annales

lib. 6, cap. 5

Exim Cotta Messalinus, sævissimæ cuiusque sententiæ auctor eoque inveterata invidia, ubi primum facultas data arguitur pleraque in C. Cæsarem quasi incestæ virilitatis, et cum die natali Augustæ inter sacerdotes epularetur, novendialem eam cenam dixisse; querensque de potentia M’. Lepidi ac L. Arruntii, cum quibus ob rem pecuniariam disceptabat, addidisse: illos quidem senatus, me autem tuebitur Tiberiolus meus. quæ cuncta a primoribus civitatis revincebatur iisque instantibus ad imperatorem provocavit. nec multo post litteræ adferuntur quibus in modum defensionis, repetito inter se atque Cottam amicitiæ principio crebrisque eius officiis commemoratis, ne verba prave detorta neu convivalium fabularum simplicitas in crimen duceretur postulavit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑