Tacitus, Annales
Isdem diebus Sex. Papinius consulari familia repentinum et informem exitum delegit, iacto in præceps corpore. causa ad matrem referebatur, quæ pridem repudiata adsentationibus atque luxu perpulisset iuvenem ad ea quorum effugium non nisi morte inveniret. igitur accusata in senatu, quamquam genua patrum advolveretur luctumque communem et magis imbecillum tali super casu feminarum animum aliaque in eundem dolorem mæsta et miseranda diu ferret, urbe tamen in decem annos prohibita est, donec minor filius lubricum iuventæ exiret.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
