Tacitus, Annales
Gnarum hoc principi, eoque dubitavit de tradenda re publica, primum inter nepotes, quorum Druso genitus sanguine et caritate propior, sed nondum pubertatem ingressus, Germanici filio robur iuventæ, vulgi studia, eaque apud avum odii causa. etiam de Claudio agitanti, quod is composita ætate bonarum artium cupiens erat, imminuta mens eius obstitit. sin extra domum successor quæreretur, ne memoria Augusti, ne nomen Cæsarum in ludibria et contumelias verterent metuebat: quippe illi non perinde curæ gratia præsentium quam in posteros ambitio. mox incertus animi, fesso corpore consilium cui impar erat fato permisit, iactis tamen vocibus per quas intellegeretur providus futurorum; namque Macroni non abdita ambage occidentem ab eo deseri, orientem spectari exprobravit, et G. Cæsari, forte orto sermone L. Sullam inridenti, omnia Sullæ vitia et nullam eiusdem virtutem habiturum prædixit. simul crebris cum lacrimis minorem ex nepotibus complexus, truci alterius vultu, occides hunc tu inquit et te alius. sed gravescente valetudine nihil e libidinibus omittebat, in patientia firmitudinem simulans solitusque eludere medicorum artes atque eos qui post tricesimum ætatis annum ad internoscenda corpori suo utilia vel noxia alieni consilii indigerent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
