Tacitus, Annales
Sententiæ Cassii ut nemo unus contra ire ausus est, ita dissonæ voces respondebant numerum aut ætatem aut sexum ac plurimorum indubiam innocentiam miserantium: prævaluit tamen pars quæ supplicium decernebat. sed obtemperari non poterat, conglobata multitudine et saxa ac faces minante. tum Cæsar populum edicto increpuit atque omne iter quo damnati ad poenam ducebantur militaribus præsidiis sæpsit. censuerat Cingonius Varro ut liberti quoque qui sub eodem tecto fuissent Italia deportarentur. id a principe prohibitum est ne mos antiquus quem misericordia non minuerat per sævitiam intenderetur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
