Tacitus, Annales
Auditæ dehinc Lacedæmoniorum et Messeniorum legationes de iure templi Dianæ Limnatidis, quod suis a maioribus suaque in terra dicatum Lacedæmonii firmabant annalium memoria vatumque carminibus, sed Macedonis Philippi cum quo bellassent armis ademptum ac post C. Cæsaris et M. Antonii sententia redditum. contra Messenii veterem inter Herculis posteros divisionem Peloponnesi protulere, suoque regi Denthaliatem agrum in quo id delubrum cessisse; monimentaque eius rei sculpta saxis et ære prisco manere. quod si vatum, annalium ad testimonia vocentur, pluris sibi ac locupletiores esse; neque Philippum potentia sed ex vero statuisse: idem regis Antigoni, idem imperatoris Mummii iudicium; sic Milesios permisso publice arbitrio, postremo Atidium Geminum prætorem Achaiæ decrevisse. ita secundum Messenios datum. et Segestani ædem Veneris montem apud Erycum, vetustate dilapsam, restaurari postulavere, nota memorantes de origine eius et læta Tiberio. suscepit curam libens ut consanguineus. tunc tractatæ Massiliensium preces probatumque P. Rutilii exemplum; namque eum legibus pulsum civem sibi Zmyrnæi addiderant. quo iure Vulcacius Moschus exul in Massiliensis receptus bona sua rei publicæ eorum et patriæ reliquerat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
