Tacitus, Annales
Nec deerant qui hæc isdem verbis aut versa in deterius Senecæ deferrent. repertique accusatores direptos socios, cum Suillius provinciam Asiam regeret, ac publicæ pecuniæ peculatum detulerunt. mox, quia inquisitionem annuam impetraverant, brevius visum urbana crimina incipi, quorum obvii testes erant. ii acerbitate accusationis Q. Pomponium ad necessitatem belli civilis detrusum, Iuliam Drusi filiam Sabinamque Poppæam ad mortem actas et Valerium Asiaticum, Lusium Saturninum, Cornelium Lupum circumventos; iam equitum Romanorum agmina damnata omnemque Claudii sævitiam Suillio obiectabant. ille nihil ex his sponte susceptum, sed principi paruisse defendebat, donec eam orationem Cæsar cohibuit, compertum sibi referens ex commentariis patris sui nullam cuiusquam accusationem ab eo coactam. tum iussa Messalinæ prætendi et labare defensio: cur enim neminem alium delectum qui sævienti impudicæ vocem præberet? puniendos rerum atrocium ministros, ubi pretia scelerum adepti scelera ipsa aliis delegent. igitur adempta bonorum parte (nam filio et nepti pars concedebatur eximebanturque etiam quæ testamento matris aut aviæ acceperant) in insulas Balearis pellitur, non in ipso discrimine, non post damnationem fractus animo; ferebaturque copiosa et molli vita secretum illud toleravisse. filium eius Nerullinum adgressis accusatoribus per invidiam patris et crimina repetundarum intercessit princeps tamquam satis expleta ultione.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
