Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Tacitus, Annales

lib. 13, cap. 42

Variis deinde casibus iactatus et multorum odia meritus reus haud tamen sine invidia Senecæ damnatur. is fuit P. Suillius, imperitante Claudio terribilis ac venalis et mutatione temporum non quantum inimici cuperent demissus quique se nocentem videri quam supplicem mallet. eius opprimendi gratia repetitum credebatur senatus consultum poenaque Cinciæ legis adversum eos qui pretio causas oravissent. nec Suillius questu aut exprobratione abstinebat, præter ferociam animi extrema senecta liber et Senecam increpans infensum amicis Claudii, sub quo iustissimum exilium pertulisset. simul studiis inertibus et iuvenum imperitiæ suetum livere iis qui vividam et incorruptam eloquentiam tuendis civibus exercerent. se quæstorem Germanici, illum domus eius adulterum fuisse. an gravius æstimandum sponte litigatoris præmium honestæ operæ adsequi quam corrumpere cubicula principum feminarum? qua sapientia, quibus philosophorum præceptis intra quadriennium regiæ amicitiæ ter milies sestertium paravisset? Romæ testamenta et orbos velut indagine eius capi, Italiam et provincias immenso fænore hauriri: at sibi labore quæsitam et modicam pecuniam esse. crimen, periculum, omnia potius toleraturum, quam veterem ac domi partam dignationem subitæ felicitati submitteret.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑