Tacitus, Annales
Fine anni arcus propter ædem Saturni ob recepta signa cum Varo amissa ductu Germanici, auspiciis Tiberii, et ædes Fortis Fortunæ Tiberim iuxta in hortis, quos Cæsar dictator populo Romano legaverat, sacrarium genti Iuliæ effigiesque divo Augusto apud Bovillas dicantur. C. Cælio L. Pomponio consulibus Germanicus Cæsar a. d. VII. Kal. Iunias triumphavit de Cheruscis Chattisque et Angrivariis quæque aliæ nationes usque ad Albim colunt. vecta spolia, captivi, simulacra montium, fluminum, proeliorum; bellumque, quia conficere prohibitus erat, pro confecto accipiebatur. augebat intuentium visus eximia ipsius species currusque quinque liberis onustus. sed suberat occulta formido, reputantibus haud prosperum in Druso patre eius favorem vulgi, avunculum eiusdem Marcellum flagrantibus plebis studiis intra iuventam ereptum, brevis et infaustos populi Romani amores.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
