Tacitus, Annales
Vt vero Latinium Latiarem ingressus est, accusator ac reus iuxta invisi gratissimum spectaculum præbebantur. Latiaris, ut rettuli, præcipuus olim circumveniendi Titii Sabini et tunc luendæ poenæ primus fuit. inter quæ Haterius Agrippa consules anni prioris invasit, cur mutua accusatione intenta nunc silerent: metum prorsus et noxæ conscientiam pro foedere haberi; at non patribus reticenda quæ audivissent. Regulus manere tempus ultionis seque coram principe executurum; Trio æmulationem inter collegas et si qua discordes iecissent melius oblitterari respondit. Vrgente Agrippa Sanquinius Maximus e consularibus oravit senatum ne curas imperatoris conquisitis insuper acerbitatibus augerent: sufficere ipsum statuendis remediis. sic Regulo salus et Trioni dilatio exitii quæsita. Haterius invisior fuit quia somno aut libidinosis vigiliis marcidus et ob segnitiam quamvis crudelem principem non metuens inlustribus viris perniciem inter ganeam ac stupra meditabatur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
