Tacitus, Annales
Interim anni principio Drusus ex Germanici liberis togam virilem sumpsit quæque fratri eius Neroni decreverat senatus repetita. addidit orationem Cæsar multa cum laude filii sui quod patria benevolentia in fratris liberos foret. nam Drusus, quamquam arduum sit eodem loci potentiam et concordiam esse, æquus adulescentibus aut certe non adversus habebatur. exim vetus et sæpe simulatum proficiscendi in provincias consilium refertur. multitudinem veteranorum prætexebat imperator et dilectibus supplendos exercitus: nam voluntarium militem deesse, ac si suppeditet, non eadem virtute ac modestia agere, quia plerumque inopes ac vagi sponte militiam sumant. percensuitque cursim numerum legionum et quas provincias tutarentur. quod mihi quoque exequendum reor, quæ tunc Romana copia in armis, qui socii reges, quanto sit angustius imperitatum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
