Tacitus, Annales
Vocantur post hæc patres, pergitque Suillius addere reos equites Romanos inlustris, quibus Petra cognomentum. at causa necis ex eo quod domum suam Mnesteris et Poppææ congressibus præbuissent. verum nocturnæ quietis species alteri obiecta, tamquam vidisset Claudium spicea corona evinctum spicis retro conversis, eaque imagine gravitatem annonæ prædixisset. quidam pampineam coronam albentibus foliis visam atque ita interpretatum tradidere, vergente autumno mortem principis ostendi. illud haud ambigitur, qualicumque insomnio ipsi fratrique perniciem adlatam. sestertium quindecies et insignia præturæ Crispino decreta. adiecit Vitellius sestertium decies Sosibio, quod Britannicum præceptis, Claudium consiliis iuvaret. rogatus sententiam et Scipio, cum idem inquit de admissis Poppææ sentiam quod omnes, putate me idem dicere quod omnes, eleganti temperamento inter coniugalem amorem et senatoriam necessitatem.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
