Tacitus, Annales
Igitur verso civitatis statu nihil usquam prisci et integri moris: omnes exuta æqualitate iussa principis aspectare, nulla in præsens formidine, dum Augustus ætate validus seque et domum et pacem sustentavit. postquam provecta iam senectus ægro et corpore fatigabatur aderatque finis et spes novæ, pauci bona libertatis in cassum disserere, plures bellum pavescere, alii cupere. pars multo maxima inminentis dominos variis rumoribus differebant: trucem Agrippam et ignominia accensum non ætate neque rerum experientia tantæ moli parem, Tiberium Neronem maturum annis, spectatum bello, sed vetere atque insita Claudiæ familiæ superbia, multaque indicia sævitiæ, quamquam premantur, erumpere. hunc et prima ab infantia eductum in domo regnatrice; congestos iuveni consulatus, triumphos; ne iis quidem annis quibus Rhodi specie secessus exul egerit aliud quam iram et simulationem et secretas libidines meditatum. accedere matrem muliebri inpotentia: serviendum feminæ duobusque insuper adulescentibus qui rem publicam interim premant quandoque distrahant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
