Tacitus, Annales
Non enim Tiberius, non accusatores fatiscebant. et Ancharius Priscus Cæsium Cordum pro consule Cretæ postulaverat repetundis, addito maiestatis crimine, quod tum omnium accusationum complementum erat. Cæsar Antistium Veterem e primoribus Macedoniæ, absolutum adulterii, increpitis iudicibus ad dicendam maiestatis causam retraxit, ut turbidum et Rhescuporidis consiliis permixtum, qua tempestate Cotye fratre interfecto bellum adversus nos volverat. igitur aqua et igni interdictum reo, adpositumque ut teneretur insula neque Macedoniæ neque Thræciæ opportuna. nam Thræcia diviso imperio in Rhoemetalcen et liberos Cotyis, quis ob infantiam tutor erat Trebellenus Rufus, insolentia nostri discors agebat neque minus Rhoemetalcen quam Trebellenum incusans popularium iniurias inultas sinere. Coelaletæ Odrusæque et Dii, validæ nationes, arma cepere, ducibus diversis et paribus inter se per ignobilitatem; quæ causa fuit ne in bellum atrox coalescerent. pars turbant præsentia, alii montem Hæmum transgrediuntur ut remotos populos concirent; plurimi ac maxime compositi regem urbemque Philippopolim, a Macedone Philippo sitam, circumsidunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
