Tacitus, Annales
Ipse quo fidem adquireret nihil usquam perinde lætum sibi, publicis locis struere convivia totaque urbe quasi domo uti. et celeberrimæ luxu famaque epulæ fuere quas a Tigellino paratas ut exemplum referam, ne sæpius eadem prodigentia narranda sit. igitur in stagno Agrippæ fabricatus est ratem cui superpositum convivium navium aliarum tractu moveretur. naves auro et ebore distinctæ, remigesque exoleti per ætates et scientiam libidinum componebantur. volucris et feras diversis e terris et animalia maris Oceano abusque petiverat. crepidinibus stagni lupanaria adstabant inlustribus feminis completa et contra scorta visebantur nudis corporibus. iam gestus motusque obsceni; et postquam tenebræ incedebant, quantum iuxta nemoris et circumiecta tecta consonare cantu et luminibus clarescere. ipse per licita atque inlicita foedatus nihil flagitii reliquerat quo corruptior ageret, nisi paucos post dies uni ex illo contaminatorum grege (nomen Pythagoræ fuit) in modum sollemnium coniugiorum denupsisset. inditum imperatori flammeum, missi auspices, dos et genialis torus et faces nuptiales, cuncta denique spectata quæ etiam in femina nox operit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
