Tacitus, Annales
At Tiridates super proprias clientelas ope Vologesi fratris adiutus, non furtim iam sed palam bello infensare Armeniam, quosque fidos nobis rebatur, depopulari, et si copiæ contra ducerentur, eludere hucque et illuc volitans plura fama quam pugna exterrere. igitur Corbulo quæsito diu proelio frustra habitus et exemplo hostium circumferre bellum coactus, dispertit viris ut legati præfectique diversos locos pariter invaderent; simul regem Antiochum monet proximas sibi præfecturas petere. nam Pharasmanes interfecto filio Radamisto quasi proditore, quo fidem in nos testaretur vetus adversus Armenios odium promptius exercebat. tuncque primum inlecti Moschi, gens ante alias socia Romanis, avia Armeniæ incursavit. ita consilia Tiridati in contrarium vertebant, mittebatque oratores qui suo Parthorumque nomine expostularent cur datis nuper obsidibus redintegrataque amicitia, quæ novis quoque beneficiis locum aperiret, vetere Armeniæ possessione depelleretur. ideo nondum ipsum Vologesen commotum, quia causa quam vi agere mallent: sin perstaretur in bello, non defore Arsacidis virtutem fortunamque sæpius iam clade Romana expertam. ad ea Corbulo, satis comperto Vologesen defectione Hyrcaniæ attineri, suadet Tiridati precibus Cæsarem adgredi: posse illi regnum stabile et res incruentas contingere, si omissa spe longinqua et sera præsentem potioremque sequeretur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
