Tacitus, Annales
Nec multo post omissa in præsens Achaia (causæ in incerto fuere) urbem revisit, provincias Orientis, maxime Ægyptum, secretis imaginationibus agitans. dehinc edicto testificatus non longam sui absentiam et cuncta in re publica perinde immota ac prospera fore, super ea profectione adiit Capitolium. illic veneratus deos, cum Vestæ quoque templum inisset, repente cunctos per artus tremens, seu numine exterrente, seu facinorum recordatione numquam timore vacuus, deseruit inceptum, cunctas sibi curas amore patriæ leviores dictitans. vidisse mæstos civium vultus, audire secretas querimonias, quod tantum itineris aditurus esset, cuius ne modicos quidem egressus tolerarent, sueti adversum fortuita aspectu principis refoveri. ergo ut in privatis necessitudinibus proxima pignora prævalerent, ita populum Romanum vim plurimam habere parendumque retinenti. hæc atque talia plebi volentia fuere, voluptatum cupidine et, quæ præcipua cura est, rei frumentariæ angustias, si abesset, metuenti. senatus et primores in incerto erant procul an coram atrocior haberetur: dehinc, quæ natura magnis timoribus, deterius credebant quod evenerat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
