Tacitus, Annales
Et proximo senatus die Tiberius per litteras, castigatis oblique patribus quod cuncta curarum ad principem reicerent, M’. Lepidum et Iunium Blæsum nominavit ex quis pro consule Africæ legeretur. tum audita amborum verba, intentius excusante se Lepido, cum valetudinem corporis, ætatem liberum, nubilem filiam obtenderet, intellegereturque etiam quod silebat, avunculum esse Seiani Blæsum atque eo prævalidum. respondit Blæsus specie recusantis sed neque eadem adseveratione et consensu adulantium adiutus est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
