Tacitus, Annales
Res eo anno prolatas haud referrem, ni pretium foret Cn. Pisonis et Asinii Galli super eo negotio diversas sententias noscere. Piso, quamquam afuturum se dixerat Cæsar, ob id magis agendas censebat, ut absente principe senatum et equites posse sua munia sustinere decorum rei publicæ foret. Gallus, quia speciem libertatis Piso præceperat, nihil satis inlustre aut ex dignitate populi Romani nisi coram et sub oculis Cæsaris, eoque conventum Italiæ et adfluentis provincias præsentiæ eius servanda dicebat. audiente hæc Tiberio ac silente magnis utrimque contentionibus acta, sed res dilatæ.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
