Tacitus, Annales
Paucorum hæc adsensu audita: plures obturbabant neque relatum de negotio neque Cæcinam dignum tantæ rei censorem. mox Valerius Messalinus, cui parens Messala ineratque imago paternæ facundiæ, respondit multa duritiæ veterum in melius et lætius mutata; neque enim, ut olim, obsideri urbem bellis aut provincias hostilis esse. et pauca feminarum necessitatibus concedi quæ ne coniugum quidem penatis, adeo socios non onerent; cetera promisca cum marito nec ullum in eo pacis impedimentum. bella plane accinctis obeunda: sed revertentibus post laborem quod honestius quam uxorium levamentum? at quasdam in ambitionem aut avaritiam prolapsas. quid? ipsorum magistratuum nonne plerosque variis libidinibus obnoxios? non tamen ideo neminem in provinciam mitti. corruptos sæpe pravitatibus uxorum maritos: num ergo omnis cælibes integros? placuisse quondam Oppias leges, sic temporibus rei publicæ postulantibus: remissum aliquid postea et mitigatum, quia expedierit. frustra nostram ignaviam alia ad vocabula transferri: nam viri in eo culpam si femina modum excedat. porro ob unius aut alterius imbecillum animum male eripi maritis consortia rerum secundarum adversarumque. simul sexum natura invalidum deseri et exponi suo luxu, cupidinibus alienis. vix præsenti custodia manere inlæsa coniugia: quid fore si per pluris annos in modum discidii oblitterentur? sic obviam irent iis quæ alibi peccarentur ut flagitiorum urbis meminissent. addidit pauca Drusus de matrimonio suo; nam principibus adeunda sæpius longinqua imperii. quoties divum Augustum in Occidentem atque Orientem meavisse comite Livia! se quoque in Illyricum profectum et, si ita conducat, alias ad gentis iturum, haud semper æquo animo si ab uxore carissima et tot communium liberorum parente divelleretur. sic Cæcinæ sententia elusa.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
