Tacitus, Annales
C. Læcanio M. Licinio consulibus acriore in dies cupidine adigebatur Nero promiscas scænas frequentandi: nam adhuc per domum aut hortos cecinerat Iuvenalibus ludis, quos ut parum celebris et tantæ voci angustos spernebat. non tamen Romæ incipere ausus Neapolim quasi Græcam urbem delegit: inde initium fore ut transgressus in Achaiam insignisque et antiquitus sacras coronas adeptus maiore fama studia civium eliceret. ergo contractum oppidanorum vulgus, et quos e proximis coloniis et municipiis eius rei fama acciverat, quique Cæsarem per honorem aut varios usus sectantur, etiam militum manipuli, theatrum Neapolitanorum complent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
