Tacitus, Annales
At Suetonius mira constantia medios inter hostis Londinium perrexit, cognomento quidem coloniæ non insigne, sed copia negotiatorum et commeatuum maxime celebre. ibi ambiguus an illam sedem bello deligeret, circumspecta infrequentia militis, satisque magnis documentis temeritatem Petilii coercitam, unius oppidi damno servare universa statuit. neque fletu et lacrimis auxilium eius orantium flexus est quin daret profectionis signum et comitantis in partem agminis acciperet: si quos imbellis sexus aut fessa ætas vel loci dulcedo attinuerat ab hoste oppressi sunt. eadem clades municipio Verulamio fuit, quia barbari omissis castellis præsidiisque militarium, quod uberrimum spolianti et defendentibus intutum, læti præda et laborum segnes petebant. ad septuaginta milia civium et sociorum iis quæ memoravi locis cecidisse constitit. neque enim capere aut venundare aliudve quod belli commercium, sed cædes patibula ignes cruces, tamquam reddituri supplicium at prærepta interim ultione, festinabant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
