Tacitus, Annales
Inter quæ nulla palam causa delapsum Camuloduni simulacrum Victoriæ ac retro conversum quasi cederet hostibus. et feminæ in furorem turbatæ adesse exitium canebant, externosque fremitus in curia eorum auditos; consonuisse ululatibus theatrum visamque speciem in æstuario Tamesæ subversæ coloniæ: iam Oceanus cruento aspectu, dilabente æstu humanorum corporum effigies relictæ, ut Britannis ad spem, ita veteranis ad metum trahebantur. sed quia procul Suetonius aberat, petivere a Cato Deciano procuratore auxilium. ille haud amplius quam ducentos sine iustis armis misit; et inerat modica militum manus. tutela templi freti et impedientibus qui occulti rebellionis conscii consilia turbabant, neque fossam aut vallum præduxerunt, neque motis senibus et feminis iuventus sola restitit: quasi media pace incauti multitudine barbarorum circumveniuntur. et cetera quidem impetu direpta aut incensa sunt: templum in quo se miles conglobaverat biduo obsessum expugnatumque. et victor Britannus Petilio Ceriali, legato legionis nonæ, in subsidium adventanti obvius fudit legionem et quod peditum interfecit: Cerialis cum equitibus evasit in castra et munimentis defensus est. qua clade et odiis provinciæ quam avaritia eius in bellum egerat trepidus procurator Catus in Galliam transiit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
