Tacitus, Annales
Nec legatus obviam ibat: quippe plurium væcordia constantiam exemerat. repente lymphati destrictis gladiis in centuriones invadunt: ea vetustissima militaribus odiis materies et sæviendi principium. prostratos verberibus mulcant, sexageni singulos, ut numerum centurionum adæquarent: tum convulsos laniatosque et partim exanimos ante vallum aut in amnem Rhenum proiciunt. Septimius cum perfugisset ad tribunal pedibusque Cæcinæ advolveretur, eo usque flagitatus est donec ad exitium dederetur. Cassius Chærea, mox cæde Gai Cæsaris memoriam apud posteros adeptus, tum adulescens et animi ferox, inter obstantis et armatos ferro viam patefecit. non tribunus ultra, non castrorum præfectus ius obtinuit: vigilias, stationes, et si qua alia præsens usus indixerat, ipsi partiebantur. id militaris animos altius coniectantibus præcipuum indicium magni atque inplacabilis motus, quod neque disiecti nec paucorum instinctu, set pariter ardescerent, pariter silerent, tanta æqualitate et constantia ut regi crederes.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
