Tacitus, Annales
Varie habita ac sæpe mutata eius rei forma. nam Augustus senatui permisit deligere præfectos; deinde ambitu suffragiorum suspecto, sorte ducebantur ex numero prætorum qui præessent. neque id diu mansit, quia sors deerrabat ad parum idoneos. tunc Claudius quæstores rursum imposuit iisque, ne metu offensionum segnius consulerent, extra ordinem honores promisit: sed deerat robur ætatis eum primum magistratum capessentibus. igitur Nero prætura perfunctos et experientia probatos delegit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
