Tacitus, Annales
Per idem tempus actum in senatu de fraudibus libertorum efflagitatumque ut adversus male meritos revocandæ libertatis ius patronis daretur. nec deerant qui censerent. sed consules relationem incipere non ausi ignaro principe, perscripsere tamen consensum senatus. †ille an auctor constitutionis fieret, ut inter paucos et sententiæ adversos, quibusdam coalitam libertate inreverentiam eo prorupisse frementibus vine an æquo cum patronis iure agerent, sententiam eorum consultarent ac verberibus manus ultro intenderent, impulere vel poenam suam dissuadentes.† quid enim aliud læso patrono concessum quam ut centesimum ultra lapidem in oram Campaniæ libertum releget? ceteras actiones promiscas et pares esse: tribuendum aliquod telum quod sperni nequeat. nec grave manu missis per idem obsequium retinendi libertatem per quod adsecuti sint: at criminum manifestos merito ad servitutem retrahi, ut metu coerceantur quos beneficia non mutavissent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
