Tacitus, Annales
Memmio Regulo et Verginio Rufo consulibus natam sibi ex Poppæa filiam Nero ultra mortale gaudium accepit appellavitque Augustam dato et Poppææ eodem cognomento. locus puerperio colonia Antium fuit, ubi ipse generatus erat. iam senatus uterum Poppææ commendaverat dis votaque publice susceperat, quæ multiplicata exolutaque. et additæ supplicationes templumque fecunditatis et certamen ad exemplar Actiacæ religionis decretum, utque Fortunarum effigies aureæ in solio Capitolini Iovis locarentur, ludicrum circense, ut Iuliæ genti apud Bovillas, ita Claudiæ Domitiæque apud Antium ederetur. quæ fluxa fuere, quartum intra mensem defuncta infante. rursusque exortæ adulationes censentium honorem divæ et pulvinar ædemque et sacerdotem. atque ipse ut lætitiæ, ita mæroris immodicus egit. adnotatum est, omni senatu Antium sub recentem partum effuso, Thraseam prohibitum immoto animo prænuntiam imminentis cædis contumeliam excepisse. secutam dehinc vocem Cæsaris ferunt qua reconciliatum se Thraseæ apud Senecam iactaverit ac Senecam Cæsari gratulatum: unde gloria egregiis viris et pericula gliscebant.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
