Tacitus, Annales
Deferuntur dehinc consensisse Pallas ac Burrus ut Cornelius Sulla claritudine generis et adfinitate Claudii, cui per nuptias Antoniæ gener erat, ad imperium vocaretur. eius accusationis auctor extitit Pætus quidam, exercendis apud ærarium sectionibus famosus et tum vanitatis manifestus. nec tam grata Pallantis innocentia quam gravis superbia fuit: quippe nominatis libertis eius quos conscios haberet respondit nihil umquam se domi nisi nutu aut manu significasse, vel si plura demonstranda essent, scripto usum ne vocem consociaret. Burrus quamvis reus inter iudices sententiam dixit. exiliumque accusatori inrogatum et tabulæ exustæ sunt quibus oblitterata ærarii nomina retrahebat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
