Tacitus, Annales
Incendebat hæc fletu et pectus atque os manibus verberans. mox disiectis quorum per umeros sustinebatur, præceps et singulorum pedibus advolutus tantum consternationis invidiæque concivit, ut pars militum gladiatores, qui e servitio Blæsi erant, pars ceteram eiusdem familiam vincirent, alii ad quærendum corpus effunderentur. ac ni propere neque corpus ullum reperiri, et servos adhibitis cruciatibus abnuere cædem, neque illi fuisse umquam fratrem pernotuisset, haud multum ab exitio legati aberant. tribunos tamen ac præfectum castrorum extrusere, sarcinæ fugientium direptæ, et centurio Lucilius interficitur cui militaribus facetiis vocabulum cedo alteram indiderant, quia fracta vite in tergo militis alteram clara voce ac rursus aliam poscebat. ceteros latebræ texere, uno retento Clemente Iulio qui perferendis militum mandatis habebatur idoneus ob promptum ingenium. quin ipsæ inter se legiones octava et quinta decuma ferrum parabant, dum centurionem cognomento Sirpicum illa morti deposcit, quintadecumani tuentur, ni miles nonanus preces et adversum aspernantis minas interiecisset.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
