Tacitus, Annales
Sed mihi hæc ac talia audienti in incerto iudicium est fatone res mortalium et necessitate immutabili an forte volvantur. quippe sapientissimos veterum quique sectam eorum æmulantur diversos reperies, ac multis insitam opinionem non initia nostri, non finem, non denique homines dis curæ; ideo creberrime tristia in bonos, læta apud deteriores esse. contra alii fatum quidem congruere rebus putant, sed non e vagis stellis, verum apud principia et nexus naturalium causarum; ac tamen electionem vitæ nobis relinquunt, quam ubi elegeris, certum imminentium ordinem. neque mala vel bona quæ vulgus putet: multos qui conflictari adversis videantur beatos, at plerosque quamquam magnas per opes miserrimos, si illi gravem fortunam constanter tolerent, hi prospera inconsulte utantur. ceterum plurimis mortalium non eximitur quin primo cuiusque ortu ventura destinentur, sed quædam secus quam dicta sint cadere fallaciis ignara dicentium: ita corrumpi fidem artis cuius clara documenta et antiqua ætas et nostra tulerit. quippe a filio eiusdem Thrasulli prædictum Neronis imperium in tempore memorabitur, ne nunc incepto longius abierim.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
