Tacitus, Annales
Per idem tempus Plautius Silvanus prætor incertis causis Aproniam coniugem in præceps iecit, tractusque ad Cæsarem ab L. Apronio socero turbata mente respondit, tamquam ipse somno gravis atque eo ignarus, et uxor sponte mortem sumpsisset. non cunctanter Tiberius pergit in domum, visit cubiculum, in quo reluctantis et impulsæ vestigia cernebantur. refert ad senatum, datisque iudicibus Vrgulania Silvani avia pugionem nepoti misit. quod perinde creditum quasi principis monitu ob amicitiam Augustæ cum Vrgulania. reus frustra temptato ferro venas præbuit exolvendas. mox Numantina, prior uxor eius, accusata iniecisse carminibus et veneficiis væcordiam marito, insons iudicatur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
