Tacitus, Annales
Traditus posthac Mithridates vectusque Romam per Iunium Cilonem, procuratorem Ponti, ferocius quam pro fortuna disseruisse apud Cæsarem ferebatur, elataque vox eius in vulgum hisce verbis: non sum remissus ad te, sed reversus: vel si non credis, dimitte et quære. vultu quoque interrito permansit, cum rostra iuxta custodibus circumdatus visui populo præberetur. consularia insignia Ciloni, Aquilæ prætoria decernuntur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
