Tacitus, Annales
At Tiberius, quod supremis in matrem officiis defuisset, nihil mutata amoenitate vitæ, magnitudinem negotiorum per litteras excusavit honoresque memoriæ eius ab senatu large decretos quasi per modestiam imminuit, paucis admodum receptis et addito ne cælestis religio decerneretur: sic ipsam maluisse. quin et parte eiusdem epistulæ increpuit amicitias muliebris, Fufium consulem oblique perstringens. is gratia Augustæ floruerat, aptus adliciendis feminarum animis, dicax idem et Tiberium acerbis facetiis inridere solitus quarum apud præpotentis in longum memoria est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
