Tacitus, Annales
Neque data senatus copia: intra cubiculum auditur, Messalina coram et Suillio corruptionem militum, quos pecunia et stupro in omne flagitium obstrictos arguebat, exim adulterium Poppææ, postremum mollitiam corporis obiectante. ad quod victo silentio prorupit reus et interroga inquit, Suilli, filios tuos: virum esse me fatebuntur. ingressusque defensionem, commoto maiorem in modum Claudio, Messalinæ quoque lacrimas excivit. quibus abluendis cubiculo egrediens monet Vitellium ne elabi reum sineret: ipsa ad perniciem Poppææ festinat, subditis qui terrore carceris ad voluntariam mortem propellerent, adeo ignaro Cæsare ut paucos post dies epulantem apud se maritum eius Scipionem percontaretur cur sine uxore discubuisset, atque ille functam fato responderet.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
