Tacitus, Annales
Nihil rerum mortalium tam instabile ac fluxum est quam fama potentiæ non sua vi nixæ. statim relictum Agrippinæ limen: nemo solari, nemo adire præter paucas feminas, amore an odio incertas. ex quibus erat Iunia Silana, quam matrimonio C. Sili a Messalina depulsam supra rettuli, insignis genere forma lascivia, et Agrippinæ diu percara, mox occultis inter eas offensionibus, quia Sextium Africanum nobilem iuvenem a nuptiis Silanæ deterruerat Agrippina, impudicam et vergentem annis dictitans, non ut Africanum sibi seponeret, sed ne opibus et orbitate Silanæ maritus poteretur. illa spe ultionis oblata parat accusatores ex clientibus suis, Iturium et Calvisium, non vetera et sæpius iam audita deferens, quod Britannici mortem lugeret aut Octaviæ iniurias evulgaret, sed destinavisse eam Rubellium Plautum, per maternam originem pari ac Nero gradu a divo Augusto, ad res novas extollere coniugioque eius et imperio rem publicam rursus invadere. hæc Iturius et Calvisius Atimeto, Domitiæ Neronis amitæ liberto, aperiunt—qui lætus oblatis (quippe inter Agrippinam et Domitiam infensa æmulatio exercebatur) Paridem histrionem, libertum et ipsum Domitiæ, impulit ire propere crimenque atrociter deferre.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
