Tacitus, Annales
Audire me memini ex senioribus visum sæpius inter manus Pisonis libellum quem ipse non vulgaverit; sed amicos eius dictitavisse, litteras Tiberii et mandata in Germanicum contineri, ac destinatum promere apud patres principemque arguere, ni elusus a Seiano per vana promissa foret; nec illum sponte extinctum verum immisso percussore. quorum neutrum adseveraverim: neque tamen occulere debui narratum ab iis qui nostram ad iuventam duraverunt. Cæsar flexo in mæstitiam ore suam invidiam tali morte quæsitam apud senatum crebrisque interrogationibus exquirit qualem Piso diem supremum noctemque exegisset. atque illo pleraque sapienter quædam inconsultius respondente, recitat codicillos a Pisone in hunc ferme modum compositos: conspiratione inimicorum et invidia falsi criminis oppressus, quatenus veritati et innocentiæ meæ nusquam locus est, deos inmortalis testor vixisse me, Cæsar, cum fide adversum te neque alia in matrem tuam pietate; vosque oro liberis meis consulatis, ex quibus Cn. Piso qualicumque fortunæ meæ non est adiunctus, cum omne hoc tempus in urbe egerit, M. Piso repetere Syriam dehortatus est. atque utinam ego potius filio iuveni quam ille patri seni cessisset. eo impensius precor ne meæ pravitatis poenas innoxius luat. per quinque et quadraginta annorum obsequium, per collegium consulatus quondam divo Augusto parenti tuo probatus et tibi amicus nec quicquam post hæc rogaturus salutem infelicis filii rogo. de Plancina nihil addidit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
