Tacitus, Annales
Interim flumini Arsaniæ (is castra præfluebat) pontem imposuit, specie sibi illud iter expedientis, sed Parthi quasi documentum victoriæ iusserant; namque iis usui fuit; nostri per diversum iere. addidit rumor sub iugum missas legiones et alia ex rebus infaustis quorum simulacrum ab Armeniis usurpatum est. namque et munimenta ingressi sunt, antequam agmen Romanum excederet, et circumstetere vias captiva olim mancipia aut iumenta adgnoscentes abstrahentesque: raptæ etiam vestes, retenta arma, pavido milite et concedente ne qua proelii causa existeret. Vologeses armis et corporibus cæsorum aggeratis quo cladem nostram testaretur, visu fugientium legionum abstinuit: fama moderationis quærebatur, postquam superbiam expleverat. flumen Arsaniam elephanto insidens, proximus quisque regem vi equorum perrupere, quia rumor incesserat pontem cessurum oneri dolo fabricantium: sed qui ingredi ausi sunt validum et fidum intellexere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
