Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Tacitus, Annales

lib. 11, cap. 14

Primi per figuras animalium Ægyptii sensus mentis effingebant (ea antiquissima monimenta memoriæ humanæ impressa saxis cernuntur), et litterarum semet inventores perhibent; inde Phoenicas, quia mari præpollebant, intulisse Græciæ gloriamque adeptos, tamquam reppererint quæ acceperant. quippe fama est Cadmum classe Phoenicum vectum rudibus adhuc Græcorum populis artis eius auctorem fuisse. quidam Cecropem Atheniensem vel Linum Thebanum et temporibus Troianis Palamedem Argivum memorant sedecim litterarum formas, mox alios ac præcipuum Simoniden ceteras repperisse. at in Italia Etrusci ab Corinthio Demarato, Aborigines Arcade ab Evandro didicerunt; et forma litteris Latinis quæ veterrimis Græcorum. sed nobis quoque paucæ primum fuere, deinde additæ sunt. quo exemplo Claudius tres litteras adiecit, quæ usui imperitante eo, post oblitteratæ, aspiciuntur etiam nunc in ære publico †dis plebiscitis per fora ac templa fixo.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑