Tacitus, Annales
Eoque intentius Vologeses premere obsessos, modo vallum legionum, modo castellum, quo imbellis ætas defendebatur, adpugnare, propius incedens quam mos Parthis, si ea temeritate hostem in proelium eliceret. at illi vix contuberniis extracti, nec aliud quam munimenta propugnabant, pars iussu ducis, et alii propria ignavia aut Corbulonem opperientes, ac vis si ingrueret, provisis exemplis cladis Caudinæ Numantinæque; neque eandem vim Samnitibus, Italico populo, ac Parthis, Romani imperii æmulis. validam quoque et laudatam antiquitatem, quoties fortuna contra daret, saluti consuluisse. qua desperatione exercitus dux subactus primas tamen litteras ad Vologesen non supplices, sed in modum querentis composuit, quod pro Armeniis semper Romanæ dicionis aut subiectis regi quem imperator delegisset hostilia faceret: pacem ex æquo utilem; ne præsentia tantum spectaret; ipsum adversus duas legiones totis regni viribus advenisse; at Romanis orbem terrarum reliquum quo bellum iuvarent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
