Tacitus, Annales
Ceterum laudante filium pro rostris Tiberio senatus populusque habitum ac voces dolentum simulatione magis quam libens induebat, domumque Germanici revirescere occulti lætabantur. quod principium favoris et mater Agrippina spem male tegens perniciem adceleravere. nam Seianus ubi videt mortem Drusi inultam interfectoribus, sine mærore publico esse, ferox scelerum et, quia prima provenerant, volutare secum quonam modo Germanici liberos perverteret, quorum non dubia successio. neque spargi venenum in tres poterat, egregia custodum fide et pudicitia Agrippinæ impenetrabili. igitur contumaciam eius insectari, vetus Augustæ odium, recentem Liviæ conscientiam exagitare, ut superbam fecunditate, subnixam popularibus studiis inhiare dominationi apud Cæsarem arguerent. atque hæc callidis criminatoribus, inter quos delegerat Iulium Postumum, per adulterium Mutiliæ Priscæ inter intimos aviæ et consiliis suis peridoneum, quia Prisca in animo Augustæ valida anum suapte natura potentiæ anxiam insociabilem nurui efficiebat. Agrippinæ quoque proximi inliciebantur pravis sermonibus tumidos spiritus perstimulare.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
