Tacitus, Annales
Inter quæ senatu ad infimas obtestationes procumbente, dixit forte Tiberius se ut non toti rei publicæ parem, ita quæcumque pars sibi mandaretur eius tutelam suscepturum. tum Asinius Gallus interrogo inquit, Cæsar, quam partem rei publicæ mandari tibi velis. perculsus inprovisa interrogatione paulum reticuit: dein collecto animo respondit nequaquam decorum pudori suo legere aliquid aut evitare ex eo cui in universum excusari mallet. rursum Gallus (etenim vultu offensionem coniectaverat) non idcirco interrogatum ait, ut divideret quæ separari nequirent sed ut sua confessione argueretur unum esse rei publicæ corpus atque unius animo regendum. addidit laudem de Augusto Tiberiumque ipsum victoriarum suarum quæque in toga per tot annos egregie fecisset admonuit. nec ideo iram eius lenivit, pridem invisus, tamquam ducta in matrimonium Vipsania M. Agrippæ filia, quæ quondam Tiberii uxor fuerat, plus quam civilia agitaret Pollionisque Asinii patris ferociam retineret.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
