Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Tacitus, Annales

lib. 12, cap. 11

Vbi hæc atque talia dissertavere, incipit orationem Cæsar de fastigio Romano Parthorumque obsequiis, seque divo Augusto adæquabat, petitum ab eo regem referens, omissa Tiberii memoria, quamquam is quoque miserat. addidit præcepta (etenim aderat Meherdates), ut non dominationem et servos, sed rectorem et civis cogitaret, clementiamque ac iustitiam, quanto ignota barbaris, tanto lætiora capesseret. hinc versus ad legatos extollit laudibus alumnum urbis, spectatæ ad id modestiæ: ac tamen ferenda regum ingenia neque usui crebras mutationes. rem Romanam huc satietate gloriæ provectam ut externis quoque gentibus quietem velit. datum posthac C. Cassio, qui Syriæ præerat, deducere iuvenem ripam ad Euphratis.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑