Tacitus, Annales
Ne feminæ quidem exsortes periculi. quia occupandæ rei publicæ argui non poterant, ob lacrimas incusabantur; necataque est anus Vitia, Fufii Gemini mater, quod filii necem flevisset. hæc apud senatum: nec secus apud principem Vescularius Flaccus ac Iulius Marinus ad mortem aguntur, e vetustissimis familiarium, Rhodum secuti et apud Capreas individui, Vescularius insidiarum in Libonem internuntius; Marino participe Seianus Curtium Atticum oppresserat. quo lætius acceptum sua exempla in consultores recidisse. Per idem tempus L. Piso pontifex, rarum in tanta claritudine, fato obiit, nullius servilis sententiæ sponte auctor et quoties necessitas ingrueret sapienter moderans. patrem ei censorium fuisse memoravi; ætas ad octogesimum annum processit; decus triumphale in Thræcia meruerat. sed præcipua ex eo gloria quod præfectus urbi recens continuam potestatem et insolentia parendi graviorem mire temperavit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
