Tacitus, Annales
Accitur legio duodecima et unde famam aucti exercitus speraverat, prodita infrequentia: qua tamen retineri castra et eludi Parthus tractu belli poterat, si Pæto aut in suis aut in alienis consiliis constantia fuisset: verum ubi a viris militaribus adversus urgentis casus firmatus erat, rursus ne alienæ sententiæ indigens videretur in diversa ac deteriora transibat. et tunc relictis hibernis non fossam neque vallum sibi sed corpora et arma in hostem data clamitans, duxit legiones quasi proelio certaturus. deinde amisso centurione et paucis militibus quos visendis hostium copiis præmiserat trepidus remeavit. et quia minus acriter Vologeses institerat, vana rursus fiducia tria milia delecti peditis proximo Tauri iugo imposuit quo transitum regis arcerent; alaris quoque Pannonios, robur equitatus, in parte campi locat. coniunx ac filius castello, cui Arsamosata nomen est, abditi, data in præsidium cohorte ac disperso milite qui in uno habitus vagum hostem promptius sustentavisset. ægre compulsum ferunt ut instantem Corbuloni fateretur. nec a Corbulone properatum quo gliscentibus periculis etiam subsidii laus augeretur. expediri tamen itineri singula milia ex tribus legionibus et alarios octingentos, parem numerum e cohortibus iussit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
