Suetonius, Diuus Vespasianus
1 Suscepto igitur ciuili bello ac ducibus copiisque in Italiam præmissis interim Alexandriam transiit, ut claustra Ægypti optineret. hic cum de firmitate imperii capturus auspicium ædem Serapidis summotis omnibus solus intrasset ac propitiato multum deo tandem se conuertisset, uerbenas coronasque et panificia, ut illic assolet, Basilides libertus obtulisse ei uisus est; quem neque admissum a quoquam et iam pridem propter neruorum ualitudinem uix ingredi longeque abesse constabat. ac statim aduenere litteræ fusas apud Cremonam Vitelli copias, ipsum in urbe interemptum nuntiantes. 2 Auctoritas et quasi maiestas quædam ut scilicet inopinato et adhuc nouo principi deerat; hæc quoque accessit. e plebe quidam luminibus orbatus, item alius debili crure sedentem pro tribunali pariter adierunt orantes opem ualitudini demonstratam a Serapide per quietem: restituturum oculos, si inspuisset; confirmaturum crus, si dignaretur calce contingere. 3 cum uix fides esset ullo modo rem successuram ideoque ne experiri quidem auderet, extremo hortantibus amicis palam pro contione utrumque temptauit, nec euentus defuit. per idem tempus Tegeæ in Archadia instinctu uaticinantium effossa sunt sacrato loco uasa operis antiqui atque in iis assimilis Vespasiano imago.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
