Suetonius, Diuus Vespasianus
1 Et super cenam autem et semper alias comissimus multa ioco transigebat; erat enim dicacitatis plurimæ, etsi scurrilis et sordidæ, ut ne prætextatis quidem uerbis abstineret. et tamen nonnulla eius facetissima extant, in quibus et hæc. Mestrium Florum consularem, admonitus ab eo 'plaustra' potius quam 'plostra' dicenda, postero die 'Flaurum' salutauit. expugnatus autem a quadam, quasi amore suo deperiret, cum perductæ pro concubitu sestertia quadringenta donasset, admonente dispensatore, quem ad modum summam rationibus uellet inferri: 'Vespasiano,' inquit, 'adamato.'
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
